- PRAETEXTATAE Comoediae
- PRAETEXTATAE Comoediaedicebantur illae, ex Latimis, in quibus Magistratus: sicut Togatae, in quibus viliores personae; introducebantur. Horat. de Arte Poet. v. 288.Vel qui Praetextas, vel qui docuere Togatas.Cum vero vix videatur potuisse dari Comoediam, in qua soli comparerent Magistratus: probabilius est, Praetextatas, Illas nobiliores Togatarum, dictas esse, ab argumenti gravitate atque honestate, nullâ iocorum licentiâ atque obscenitate, quae Magistratuum et pueritiae sanctitatem dedeceret. Quamquam contra a verborum Praetextatorum licentia quis dictas suspicari possit. Sed tales Togatae omnes, viliorum scil. personarum, lenonum, meretricum, nepotum, quibus vitae licentiae congrucns lascivior oratio. At Praetextatas serias togas ac graves, omnique turpitudine vacuas fuisse par est, quibus affines videntur fuisse Trabeatae; quod novum genus Togatarum edidisse dicitur a Suetonio, de clar. Gramm. c. 21. Melissus, qui fuit ab Augusto praefectus Bibliothecae, in porticu Octaviae. Ob istiusmodi vero gravitatem ac dignitatem personarum, negotiorumque sublimitatem, Praetextatas istiusmodi Comoedias veteres Grammatici Tragoedias, vel ad instar Tragoediarum, dixêre. Vide Octav. Ferrarium, de Re Vestiaria, l. 2. c. 1. et Part. 2. l. 4. c. 2. Pancirollum, Var. Lect. l. 1. c. 15. etc. Quâ ratione Praetextatus nomen factum sit, exponit Macrobius, Saturnal. l. 1. c. 6. ubi lepidam et festivam, de Papyrio puero, narrat Historiam. Vide quoque A. Gellium, l. 1. c. 23. ubi, ob loquendi tacendique in aetate praetextata prudentiam, ei puero, honoris gratiâ cognomentum Praetextatus inditum fuisse, narrat: quô et posteri eius vocati sunt. Familiae enim illius cognomina fuêre, Crassi, Cursores, Mathones, Mugillani, Paeti et Praetextati: Carbones vero plebeii. Vide Ant. Augustin. ut et Ant. Thysium ICtum in Notis in A. Gellium loc. cit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.